- VER Sacrum
- VER Sacrumcuius apud Livium mentio frequens, Sisennae, apud Nonium; Religiosum, aliis exsecrandum, exponitur, atque apud Graecos (quibus ἱερὸν ἔτος, Sacer annus, dictum est) et Romanos, in usu fuit. Strabo, l. 5. Σαβϊνοι πολυν` χρόνον πρὸς τοὺς Ο᾿μβρικοὺς πολεμοῦντες, εὔξαντο, καθάπερ τῶ Ε῾λλην´ων τινὲς, τὰ γευνώμενα τῷ ἔτει τούτῳ καθιερῶσαι. Ubi τῷ ἔαρι quidam gratis reponunt; namque, cum vovebant, quidquid proximô vere nasceretur, unius anni fetus Deo sacrabatur. Hinc idem alibi diserte ἔτος ἱερὸν, et clatius Dionysius Halicarn. Α᾿ρχαιολ. λ. 1. ἐτείους γονὰς, annuos fetus, appellat. Et quidem de Graecis Solinus, c. 8. Catillus, inquit, Amphiarai filius, post prodigialem patris apud Thebas inter itum, Oeclei avi iussu, cum omni fetu Ver sacrum missus, tres liberos in Italia procreavit, ad quem locum Salmasium vide. Idem de Lacedaemoniis, quô tempore urbem Heracliam condiderunt, factum esse, alibi legimus. De Romanis nota omnia. Sic et Sabini fetuntur vovisse, si res communis melioribus locis constitisset, se Ver sacrum facturos: quô votô damnati, fetum omnem dicuntur eius anni statim consecrâsse etc. Fiebat nempe id rebus potissimum creperis: vovebanturque fetus eius anni omnes, cuncta scil. animalia, quae ab eo tempore, quô incepisset, usque ad ver proximum nascerentur. Quia vero crudele visum, pueros puellasque innocentes interimere, in adultam aetatem perductos velabant atque extra fines eos exigebant. Unde Sacram, ex oppid. Reate orti, dicti sunt, quod in Vere sacro nati haberentur. Exstat vovendi Veris sacri formula haec apud Livium, l. 22. c. 10. Velitis iubeatisne hoc sic fieri. Si Res publica populi Romani Quiritium ad quinquennium proximum, sicuti mea, quae salva est, servata erit hisce duellis, quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi est, quaeque duella cum Gallis sunt; qui cis Alpes sunt; donum datum duit populus Romanus Quiritium, quod Ver attulerit, ex suillo, ovillo, caprino, bovillo grege, quaeque profana erunt, Iovi fieri, ex qua die Senatus populusque iusserit. Ubi videmus Iovi id Ver votum, hocque ad pecudes hîc restrictum: Sed nec ad omnes, nam quae antea consecr atae fuissent, hôc votô non continebantur. Adde quod non quaevis aetas pecorum apta sacrificio, uti discimus ex Auctoribus variis, inprimis Varrone, de Re Rust. l. 2. c. 4. et Servio, ad l. 4. Aen. Hinc diem, ex quo oporteat facere, non relinquit arbitrio cuiusque, sed destinationi Senatus reservat. Nisi tamen eum diem intelligere malis, ex quo incipere debeat Ver sacrum: qui non definitus hîc, sed, l. 34. Ver sacrum videri pecus, quod natum esset inter Kal. Mart. et pridie Kal. Maias. Nonnumquam vero et pro victoriis obtentis, in grariarum actionem, Iovi votum hoc a Romanis factum, ut ex eodem alibi discas. Illi vero, qui sic e Patriis finibus emittebantur, ut posthac patriâ carituri, nisi aliam pararent, quae se reciperet, quidquid terrarum armis acquisivissent aut gratiâ, habebant vice patriae; crcditumque est, eis adesse Deum, cui dicabantur et supra humanam spem prosperare huiusmodi colonias, Dionys. Halicarn. l. 1. c. 16. ubi a multis tam Graecis, quam Batbaris, hunc morem receptum, addit. Vide quoque l. 2. sub initium. et hanc in rem plura, apud Victorium, Var. Lection. l. 35. c. 22. Pithoeum, Adversarior. l. 1. c. 6. Petr. Crinitum, de Honesta Discipl. l. 24. c. 8. Ioh. Frid. Gronov. Observation. l. 4. c. 14. Berneggerum,ad Iustin. l. 24. c. 4. Alios: uti de Vere, anni tempestatum principe, hîc paslim, repraesentato in Circensibus, voce Factionis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.